monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XLVI.De inconsulto Iuliani ducatu. <<<     >>> XLVIII.Quae magiae post mortem eius inventae sint.

Cassiodorus, 6, CAPUT XLVII.De peremptione Iuliani.

1 Contra quem iaculum repente delatum, discurrens per brachium, in eius latus immersum est. Ex hoc vulnere suscepit terminum vitae. Quis vero iustissimum intulerit vulnus, hactenus ignoratur. Sed alii quemdam invisibilium hoc intulisse ferunt; alii vero unum pastorum Ismahelitarum, alii militem fame et itinere fatigatum.
2 Sed sive homo, sive angelus fuerit, palam est quia divinis iussionibus ministravit. Aiunt enim quia dum fuisset vulneratus, mox manum sanguine suo compleverit, et in aerem proiecerit, dicens: Galilaee, vicisti. Et in eo ipso confessus est cum blasphemia victoriam. [THEODORETUS, lib. III, cap. 20; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 146.]
3 Callistus autem, qui inter familiares imperatoris tunc militabat, et heroico versu eius conscripsit historiam, ait eum a daemone vulneratum, fuisse defunctum. Iulianus ergo quarto consulatu suo [Anno Dom. 363] quem ediderat cum Salustio, sexta die Iunii mensis, in Persica regione defunctus est, anno tertio imperii sui, septimo vero ex quo Caesar a Constantio fuerat ordinatus, vitae anno tricesimo primo. [SOCRATES, lib. III, cap. 18; edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 195.]
Cassiodorus HOME

bav823.259 bav824.187 bnf1603.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik